Panormita carminum appendix

Testo base di riferimento: G. Resta, 1954

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


1. epitaphion Furiosi

Captus mente fui: quid mirum? captus Horestes,

      Quaeque futura canit docta Sibilla furit.

Nec quaeres nomen; felix discede viator.

      Et te non sanum si sapis esse puta.

 

2. epitaphion Mediolanensis ducis Francisci

Sforciades modica iacet hac Franciscus in urna,

      Quoi virtus animos imperiumque dedit.

Insubrium felix princeps et in ordine quartus

      Et stetit ipse ferox sub ditione Lygur.

5

Iusticiae cultor, post bellum pacis amator,

      Regibus auxilium suppetiasque tulit,

Omnia belligerans implevit munia Martis,

      Sive equitis quaeras munia sive ducis.

Is potuit divi sub tempore Caesaris esse

10

      Magnus at in nostro tempore Caesar erat.

 

3. pro eodem

Inclyte Sforciadum quem non capit Itala tellus

      Francisce armipotens te brevis urna tegit.

 

4.

Condidit haec praesul praeclara palatia Simon,

Cuius cognomen docta ipsa Bononia fecit;

Cuius insigne dedit princeps gratissimus olim

Alfonsus, quale hisce tribus supereminet alis.

5

Vt quibus una fuit semper mens atque voluntas,

Sic simul una forent arma atque insignia semper.

 

5. Pius Papa Paridi

Desine pro numeris nummos sperare poeta;

      Mutare institui carmina non emere.

 

6. pro Paride

Desine tu vitae laudem sperare sacerdos,

      Si modo pro verbis verba referre studes.

Sis licet Aeneidos vates sis alter Homerus.

      Malumus abs te nos munera quam numeros.

5

Pauperis est proprium versus dare, divitis aurum.

      Dives habe versus, munera pauper habe.

Augustus Musas ac doctos doctus amavit

      Et posset versus cum dare lucra dedit.